parit, aliquando et abortivum.
Communis namque animorum existit conceptio
et sermo vulgaris, quod non mediator
Dei et hominum, Jesus Christus, de summo
coelo, qui venit ponere pacem in finibus terrae,
Apostolorum Magister et dominus, sed divisus
in se Sathanas, princeps aquilonarius, sit
in medio vestrum, tanquam quibus ministrat,
ille persuasor discordiae [homicida,
mendacii pater, et] spiritus tenebrosus,
qui posuit linguas vestras in divisiones, et in
pluralitatis articulos, vestram disgregare compulit
unitatem, dum nec vobis, nec mundo
consulitis, qui tot periculis propulsatur: et Petri
navicula, quae per maris aititudinem ventorum
flatibus rapitur, remis et remige destituta,
non est aliquatenus vobis curae: quae
quamvis in se submersionem non timeat, in
suis tamen multa et varia patitur naufragia tempestatum.
Sane si diligenter attenderetis, qualiter
nationes et Gentes, quas judicare soletis,
contra vos derisorie moverent capita sua,
in se unusquisque palleret, et ad tam publicum,
et detestabile opprobrium propulsandum
non inveniri posset necessarium argumentum:
quia dum quilibet vestrum adspirat ad cathedram,
unus non consentit in alium; et dum
alter in alterum non consentit, nullus erigitur:
et dum nullus erigitur, cathedralis dignitas
|
|