7. Praeterea, in veteri lege frequenter filiis Israel praeceptum fuit ut persequerentur
hostes suos, et non inirent cum eis foedus. Ergo non tenebantur benefacere
eis; ergo nec modo.
8. Praeterea, videmus quod etiam modo Ecclesia indicit bella contra tyrannos
et infideles. Ergo licet inimicis mala facere: multo igitur minus non oportet eis
benefacere.
Solutio
Respondeo dicendum, quod effectus caritatis debet affectui respondere; unde
secundum quod tenetur quis affectum caritatis ad inimicum habere, ita et effectum
ad eum extendere. Caritas autem, ut dictum est dist. 28, art. 4, respicit
bona gratiae, quae sunt communia omnibus viventibus vel actu vel potentia; et
ideo est communior vel latior quam aliqua alia amicitia, quae ad pauciores se
extendit, inquantum fundatur super communicatione aliqua quae non ad omnes
est. In omnibus autem illud quod est commune vehementius est; sed illud quod
est proprium, plura complectitur actu; et perfectio communis est in hoc quod se
extendit ad illa quae complectitur proprium, ut genus perficitur per additionem
differentiae: sicut esse vehementius inhaeret quam vivere, et tamen vivere aliquid
complectitur actu quod esse non habet nisi in potentia; unde perfectio esse
est secundum quod se extendit ad vitam.
Sic ergo caritas vehementius optat alicui bona gratiae, circa quae est principaliter,
quam aliqua alia amicitia bona correspondentia illi amicitiae; tamen non
est de necessitate caritatis, sed de perfectione, quod ad illa bona se extendat. Et
ideo quilibet ex necessitate tenetur odienti se optare bona aeterna, non autem
bona temporalia; sed hoc est de perfectione caritatis ut etiam ad ista se extendat.
Sed quia remotio mali praecedit ordine generationis adeptionem boni, ideo
affectus nulli optat aliquod bonum cui aliquod malum, inquantum est malum,
optat. Unde quamvis sit de perfectione caritatis ut bona temporalia optemus
inimicis; tamen est de necessitate salutis ut mala eis non optemus, vel optemus
non inquantum mala, sed per accidens, ut prius dictum est. Et similiter est de
effectu: quia cooperari in his quae sunt ad vitam aeternam pro loco, tempore,
et modo suo, tenetur homo etiam inimico, saltem orando in communi, ut eum a
suis orationibus non excludat, quamvis forte specialem mentionem de eo non
faciat; sicut nec oportet quod de omnibus ad quos caritatem habet, specialem
orationem faciat, sed communem. In aliis autem bonis non tenetur ei cooperari,
nisi necessitas incumbat; sed est de perfectione caritatis. Sed tenetur non facere
ei malum, nisi inquantum est impedimentum maioris mali, vel promotivum
maioris boni, ut iustitiae, vel alicuius huiusmodi.
|
|