dii gentium, ut ait scriptura, demonia sunt”; dominus autem Deus noster caelos fecit.
Quicumque autem in vobis susceperunt Christum Iesum dominum nostrum, in ipso
ambulent, “radicati et superaedificati et confirmati fide, abundantes in gratiarum actionem.
Videte, ne quis vos amplius decipiat per philosophiam et inanem fallatiam”.
Astutiores enim sunt filii tenebrarum quam filii lucis. Discedite, filii, ab idolorum
cultura; et accedite et adorate dominum Deum nostrum, “qui fecit caelum et terram,
mare et omnia quae in eis sunt”; et vultus vestri non erubescent. Unus enim dominus
hominum, volucrum, quadrupedum et piscium, qui est benedictus in secula seculorum.
Expoliate ergo vos veterem hominem, et induite Christum novum, deponentes omnia:
iram, indignationem, malitiam, blasphemiam; turpem sermonem nolite de ore vestro
producere. Ab idolorum cultu recedite; iam enim advesperascit dies. Nolite esse
otiosi; sed potius operamini opus bonum, ut Christus habitet in vobis. Et “quodcumque
facitis in verbo aut in opere, in nomine domini nostri Iesu Christi, gratias agentes
Deo et patri per ipsum”, respuentes gentilitatis sectam, scientes, vos Dominum habere
in caelis. “Orationi instantes”, ad ipsum cor erigite, “quoniam magnus est dominus Deus
noster et laudabilis nimis et terribilis super omnes deos”; “qui vult omnes homines
salvos fieri et ad agnitionem veritatis pervenire”. Hoc autem commoneo, fratres: ut,
quicumque voluerit ex vobis ad Christum converti, nullo modo eum prohibeatis neque
vim ei faciatis sculptilia adorare; quia ipse Christus dominus vivit cum deo patre
omnipotente in unitate spiritus sancti per omnia secula seculorum. Amen.
Carissimi, fidelis minister et conservus in Domino, quem misi ad vos Bonifatium,
fratrem ac coepiscopum meum, ad hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et
consoletur corda vestra cum exortationis verbo in Christo Iesu domino nostro; ut a
diabolica fraude liberati mereamini adoptionis filiis aggregari et ut ab aeterna damnatione
liberati vitam habeatis aeternam.
|
|