34. Circus Prisci Tarquinii fuit mirae pulcritudinis, qui ita erat
gradatus, quod nemo Romanorum offendebat alterum in visione ludi.
In summitate erant [duo] arcus per circuitum vitro et fulvo auro
laqueati. [Superius erant domus Palatii in circuitu, ubi sedebant
feminae ad videndum ludum .XIIII. kal. madii], quando fiebat ludus.
In medio erant duo aguliae: minor habebat pedes .LXXXVII., maior
.CXXII. In summitate triumphalis arcus, qui est in capite, stabat
eques aereus et deauratus, qui videbatur facere impetum, ac si miles
vellet currere aequum. In alio arcu, qui est in fine, stabat alius
eques aereus et deauratus similiter. Hii portati sunt a Constantino
imperatore cum omni ornatu facto ex aere in Constantinopolim,
Damasco et Alexandria.
|
|