Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 184


Quae praedictarum passionum sunt laudabiles, et
quae vituperabiles, et quomodo reges, et
principes ad illas debeant se habere.
Cap. XI.

Praedictarum passionum quaedam videntur esse laudabiles:
ut misericordia, et verecundia. nam verecundia,
secundum Philosophum, licet non sit virtus est tamen
laudabilis passio. Sic etiam gratia, et nemesis laudabiles
passiones esse videntur. Quaedam autem sunt vituperabiles.
ut invidia, et odium, vituperabile est odium,
nisi sit vitiorum. Aliae autem passiones videntur se habere
ad utrunque, quia possunt esse laudabiles, et vituperabiles
Est enim diligenter advertendum, quod semper in
moribus laudantur media, et vituperantur extrema. Passiones
ergo illae, quae videntur de se esse laudabiles, important
rationem medii. nam verecundus, medius est inter
stupidum, et inverecundum. Nam qui de omnibus verecundatur,
ducitur stupidus. qui autem de nullo verecundatur,
dicitur inverecundus. nullus autem horum est laudabilis.
Qui vero medio modo se habet, ut qui verecundatur
ut debet, et qui non verecundatur ut non debet, dicitur
verecundus. et est laudabilis. Sic etiam misericordia
media est inter crudelitatem, et molliciem. Nam qui
nulli compatitur, est crudelis, qui omnibus compatitur,
est mollis, et muliebris. qui vero compatitur indigne
patientibus, tenet medium, et laudatur, et
dicitur misericos. Sic et nemesis media est inter invidiam,
et placiditatem. Nam invidus de omnibus
prosperitatibus dolet, placidus autem ut opponitur
invido de omnibus prosperitatibus gaudet. nemesitus
tenet medium, quia gaudet de prosperitatibus bonorum,
et dolet de prosperitatibus malorum. Sic

Torna all'inizio