Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 264


experiri, multis ipsum inductionibus ad
celeriter veniendum reddit attentum, ostendens
sibi mendaciter quod adventum suum citum et
Roma et tota Italia suspirabat, et asserens ei
gebellinorum saltem subsidia non posse deficere,
astruebat eum omnino et infallibiliter Gallicos
fore victurum. Ad hujusmodi igitur grandi exhortatione
factum ac pollicitatione suggestum statim
Corradinus, sollicitatis omnibus instantissime,
qui ultro se promiserant venturos esse in Italiam
cum ipso, gressus accitos magis accelerat.
Cap. XX
Neapoleon et Matthaeus Ursorum, Johannes de Sabello,
Petrus Stephani, atque Angelus Malabranca,
per proditionem captivi ab Henrico fiunt; qui postea
Johannem liberat, et magno exercitu in Raynaldum
Ursorum contendit: sed, quum eum superare
non potuisset, Romam furens repetit; ibique
omnes ecclesias monasteriaque quibusque pretiosissimis
rebus spoliat.
Interea perfidus christianus domnus Henricus,
vane cogitans, et attentans omnes nobiles Urbis
guelfos una hora simul in Capitolio ad instar
piscium, quando plures numero uno tractu retium
capiuntur, fecit ad se praedictos nobiles proditorie
accersiri. Cumque nobilium ipsorum alter alterius
vocationem protinus ignoraret, quamplures
intrepidi, sed decepti, Capitolium ascenderunt.
Sunt autem praedicti nobiles dominus Neapoleon
et Matthaeus frater ejus de filiis Ursi, dominus
Johannes de Sabello, Petrus Stephani, et Angelus
Malabranca. Hos tantum, qui nihil de excogitata
fraude praesenserant, ad vocationem praedictam
pure et simpliciter venientes, statim domnus Henricus
cepit, captosque jussit in Capitolio pernoctare.
Quibus in ipso captionis initio nullam vultu
vel gestu formam turbationis aut alicujus asperitatis
ostendit, immo praeconceptae contra eos
fraudis pocula lenitate verborum sagaciter temperabat,
verens, et merito, ne, propter hujusmodi
captorum detentionem tam subitam, seditiosus
contra eum tumultus commoveretur in populo.
Postquam vero dictos captos verbis assecuravit
mellifluis, et pro certo perpendit quod concitata
propterea populi corda quieverant, ex eis aliquos,
videlicet dominum Neapoleonem et fratrem suum,
apud Monticellum, quod est castrum fortissimum
prope Tybur, inibi moraturos in carcere ad suum
beneplacitum destinavit. Et tandem, ut eos de
stricta Urbis extraheret, eosque posset liberius
servare, apud Sarracinescum, quod est castrum
Corradi de Antiochia nepotis quondam Fraederici
praedicti, jubet exacta custodia in arcto carcere
detineri. Verum, reliquis in Capitolio sic detentis,
praelibatum dominum Johannem de Sabello,
de quo, cum esset homo probatae fidei, zelans
pacem et tranquillitatem Urbis toto mentis
affectu, nulla sinistra poterat oriri suspicio, receptis
primo ad cautelam pro eo quibusdam fidejussoribus,
et Luca ejus filio dato obside pro excambio,

Torna all'inizio