Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 128


ostenderetis. 36 Sed ipse, dicitis, Palea auctorem profert,
fontem historie ostendit et Gelatium papam cum
multis episcopis in testimonium citat. «Ex gestis», inquit,
«Silvestri, que beatus papa Gelatius in concilio
LXX episcoporum a catholicis legi commemorat et pro
antiquo usu multas hoc dicit ecclesias imitari, in quibus
legitur Constantinus etc.» Multo superius, ubi de
libris legendis et non legendis agitur, etiam dixerat:
«Actus beati Silvestri presulis, licet eius qui scripsit
nomen ignoremus, a multis tamen ab urbe Roma catholicis
legi cognovimus, et pro antiquo usu hoc imitantur
ecclesie».
Mira hec auctoritas, mirum testimonium, inexpugnabilis
probatio! Dono vobis hoc Gelatium, dum de
concilio LXX episcoporum loquitur, id dixisse: num
idem dixit paginam privilegii in beatissimi Silvestri
gestis legi? Is vero tantum ait gesta Silvestri legi et hoc
Rome, cuius ecclesie auctoritatem multe alie sequuntur,
quod ego non nego, concedo, fateor, me quoque
una cum Gelatio testem exhibeo. Verum quid vobis
ista res prodest, nisi ut in adducendis testibus mentiri
voluisse videamini? Ignoratur nomen eius, qui hoc in
Decretis ascripsit: et solus hoc dicit; ignoratur nomen
eius, qui scripsit historiam: et solus is et falso testis affertur.
Et vos, boni viri atque prudentes, hoc satis superque
esse ad tante rei testimonium existimatis? At

Torna all'inizio