Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 98


humana conditio iugo dominii nec libertatem a se, quam eis natura donaverat, homines abdicassent,
nisi quod impunita licentia scelerum in evidentem humani generis perniciem redundabat. Et
sic ex necessitate quadam oportuit naturam subesse iustitie ac servire iudicio libertatem, nec exquiri
extrinsecus decuit ad populorum regimen speciem alteram creature, sed homo prelatus est homini,
ut gratiorem prelaturam efficeret idemptitas speciei. Porro non ob hoc solum dominos subditis
sententia divina prefecit, ut eis dominando preessent, sed ut ipsis pacis et iustitie copiam ministrando
prodessent, ut appensis in statera iudicii meritis singulorum condignis dignos prosequantur favoribus
et in facinorosos exerceant debite gladium ultionis. Decet igitur, ut subditi colla humilient
mandatis et beneplacitis dominorum eisque debitam reverentiam, ad quam ipsi tenentur, impendant
et circa iura ipsorum eis liberaliter exhibenda nostri mandato pareant redemptoris, qui ostensa
sibi figura numismatis que sunt Dei Deo, et que sunt Cesaris Cesari reddenda constituit et precepit.
Cum enim ex Deo regnent reges et principes principentur, hii, qui resistere terrenis potestatibus
moliuntur, manifeste videntur divinis dispositionibus obviare, ac propter hoc celestem contra se
iram provocant, dampnificantur frequenter in temporalibus et nonnunquam etiam animarum pericula,
quod est deterius, incurrere dignoscuntur. Cupientes itaque, ut vos iura debite devotionis et
fidei karrissimo in Christo filio nostro .. pupillo, illustri regi Yspanie, hoc maxime tempore, quo
ipsum adversariorum suorum tenet carcer inclusum, prompta liberalitate ac liberali promptitudine
impendatis, presertim cum nos ipsum et eiusdem regnum sub nostra et apostolice sedis protectione
duxerimus admittendum, universitatem vestram monendam rogandam attentius duximus et hortandam
per apostolica vobis scripta mandantes ac in remissionem peccaminum nihilominus iniungentes,
quatenus eidem regi et karissime in Christo filie nostre .. vidue, illustri regine Yspanie, matri
et tutrici eiusdem obedientes ac intendentes fideliter et devote, circa defensionem dicti regni nec
non et liberationem ipsius regis omnem, quam potestis, exhibeatis opem et operam efficacem, nec
permittatis eandem reginam dictumque regnum, prout in vobis est, ab eorum adversariis aliquatenus
molestari, ita quod crescatis exinde meritis apud Deum, penes nos gratia et apud homines clara
fama dictusque rex vestre constantis fidelitatis et constantie fidelis obsequia suo loco et tempore
condignis retributionibus prosequatur.

III 5

Iustus Dominus in omnibus viis suis, qui unicuique pro meritis condigna retributione respondet,
circa negotium Terre Sancte spem populi Christiani fovit aliquando prosperis et interdum debilitavit
adversis. O quantum Christicolis videbatur arridere prosperitas! O quantum illuxisse credebatur
fidelibus felicium aurora successuum, quando crucesignatorum exercitus Egyptum aggrediens post
turrim captam, post transitum fluminis, post hostes exterritos in adversariorum stationibus castra
fixit et Damiatam, que robur censebatur Egypti, duris obsidionis angustiis coarctavit! Res quidem
agebatur miraculi, cum Dominus, qui elegit infirma mundi, ut confunderet fortia, civitatem expugnationi
difficilem eo tempore tradidit gerentibus bellum eius, quo invaluerat multum partis adverse

Torna all'inizio