: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 774


nudum vestivit et in nocte Iesum Christum eadem parte vestitum, qua
pauperem texerat, videre promeruit. Sic quoque iste verus Christi
discipulus, nihil in se deformitatis metuens, egit et unde sua gaudenter
exuit, inde pauperis crura misericorditer contexit. Cum autem ante iam
dictum ducem Bonifacium ita nudis cruribus advenisset, intuens eum dux
dixit: « Cur sic inepte sine caligis et calciamentis incendis, domine pater? ».
Cui ille: « Caligas, inquit, quas habebam Iesu Christo dedi, qui dixit:
'Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis' » Quod dominus dux
audiens, prae admiratione obstupuit et confestim duas hircorum pelles
afferri, inde sibi alias consui, iussit. Quas ille accipere renuit, quia a remuneratore
omnium bonorum Deo eas se accepturum asseruit.
CAPITULUM XX
Peracta autem causa pro qua ierat, ad monasterium unde venerat rediit,
ubi sicut prius quotidie ad altiora conscendens, in contemplatione supernae
vitae sinceriter vixit. Non multo post exacto tempore a domina iam
dicta Richelda, domini Bonifacii coniuge, beatus Symeon rogatus Mantuam
venit. Ad quem videndum plurima populorum turba concurrit. Qui
siquidem ecclesiam ingrediens ibique prolixas orationis moras diutius
protrahens atque pluribus sanitatis beneficia praebens, tandem foras exivit
et astante magna hominum multitudine in foro palatii leonem ligatum conspexit.
Cui vir sanctus appropinquans, caput et omnia eius membra palpando
tractavit, deinde in os illius Christi fretus virtute sanctam dexteram
sine metu impressit. Tum leo, suae feritatis oblitus, sancti viri manum quasi
matris papillam lingendo sugebat eiusque pedibus nimia lenitate prostratus,
non ut leonem sed ut mansuetissimum agnum sese praebebat. Quod
Christi servus, non ut vanae gloriae operam daret, verum ut divina virtus,

Torna all'inizio