Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 107


episcopi eos receperunt. Smaracdus patricius a daemonio non iniuste correptus,
successorem Romanum patricium accipiens, Constantinopolim remeavit. Post haec facta
est sinodus decem episcoporum in Mariano, ubi receperunt Severum patriarcham
Aquilegensem dantem libellum erroris sui, quia trium capitulorum damnatoribus communicarat
Ravennae. Nomina vero episcoporum qui se ab hoc scismate cohibuerunt
haec sunt: Petrus de Altino, Clarissimus, Ingenuinus de Sabione, Agnellus Tridentinus,
Iunior Veronensis, Horontius Vicentinus, Rusticus de Tarvisio, Fonteius Feltrinus,
Agnellus de Acilo, Laurentius Bellunensis, Maxentius Iuliensis et Adrianus
Polensis. Cum patriarcha autem communicaverunt isti episcopi: Severus, Parentinus
Iohannes, Patricius, Vindemius et Iohannes.
27. Hac tempestate rex Authari ad Histriam exercitum misit; cui exercitui

Torna all'inizio