Contio  significat conventum, non tamen alium, quam eum 
qui <a> magistratu vel a sacerdote publico per praeconem 
convocatur.  
 Contubernales  dicuntur a tabernis, quae fiebant ex tabulis.  
Unde et tabernacula sunt dicta, licet ex tentoriis [et ex] 
pellibus fiant.  
 Contubernium  dicitur contubernalium habitatio.  
 Conclavia  dicuntur loca, quae una clave clauduntur.  
 Contemplari  dictum est a templo, id est loco, qui ab omni  
parte aspici, vel ex quo omnis pars videri potest, quem antiqui  
templum nominabant. 
 Comitiales  dies appellabant, cum in comitio conveniebant  
qui locus a coeundo, id est insimul veniendo est dictus.  
 Calatores  dicebantur servi, apo tou  calein, quod est vocare,  
quia semper vocari possent ob necessitatem servitutis.  
 Condulus  anulus.  
 Condalium  similiter anuli genus.  
 Contestari  est, cum uterque reus dicit: Testes estote.  
 Codeta  ager, in quo frutices existunt in modum codarum  
equinarum.  
 Condictum  est, quod in commune est dictum. 
 Coctum  a cogendo dicitur, quia coquendo coartetur, ut ad  
utilitatem vescendi perducatur. 
 Cocula  vasa aenea, coctionibus apta. Alii cocula dicunt ligna  
minuta, quibus facile decoquantur obsonia. 
 Cohum  lorum, quo temo buris cum iugo conligatur, a cohibendo  
dictum. 
 Cohum  poetae caelum dixerunt, a chao, ex quo putabant  
caelum esse formatum.
  |  
  |