Salimbene de Adam: Cronica

Pag 861


Maria, si potes». Quo verbo malitiose et iniuriose prolato, statim
ingressa est lancea vibrata ab alio per manbergam ipsius et percussit
cor eius, et statim cecidit mortuus. Et quia certum est
quod sui lanceam non vibrassent, maxime contra eum, creditur
a Mercurio fuisse percussus, tum quia iniuriarum Virginis gloriose
ultor consuevit existere, tum etiam quia Iulianum Apostatam
cum lancea in bello interfecit Persarum; et iste Niger
de lancea vibranda fuit multipliciter commendatus et multos cum
lancea interfecit. Et impleta est Scriptura que dicit, Sap. XI:
Per que peccat quis, per hec et torquetur. Et iterum alia Scriptura
dicit, primo Reg. XXVI: Perfodiam eum lancea in terra semel,
et secundo opus non erit. Et iterum alia Scriptura dicit, Ecclesiastes
V: Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad
proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in celo, et tu super
terram, idcirco sint pauci sermones tui. Et iterum Ps.: Nolite loqui
adversus Deum iniquitatem. Iterum alia Scriptura dicit, Isaie
XXXII: Stultus enim fatua loquetur. Item Ecclesiastes VII: Noli
esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. Item Eccli. V: Subito
enim veniet ira illius, et in tempore vindicte disperdet te. Item
Eccli. VII: Noli facere mala, et non te apprehendent. Non semines
mala in sulcis iniustitie, et non metes ea in septuplum. Item
Sap. XVI: Homo autem occidit per maliciam animam suam, et
cum exierit spiritus, non revertetur, nec revolabit anima que recepta
est.
Quod curia pape in civitate Tiburtina habitavit hoc anno, et quod magna
infirmitas fuit ibidem.
Item, millesimo supraposito, habitavit curia Romana, scilicet
papa Honorius quartus cum cardinalibus suis, in civitate Tyburtina;
et fuit ibi mortalitas maxima, usque adeo grandis quod
solummodo de forensibus mortui sunt ibi duo milia hominum. Et
habebant fratres Minores frequenter in una die in ecclesia sua
IIII funera. Et fuit ibi quidam vetulus ultramontanus electus
in episcopum, qui ibi erat ut consecraretur, et mortuus est ipse

Torna all'inizio