De maioribus curie principis Manfredi.
Maiores autem de curia Manfredi isti fuerunt: Comes Galvagnus
Lancea, qui maior erat in curia et potentior aliis, et fuit
de Pede Montis et attinebat marchioni Lancee. Comes Iordanus,
comes Bartholomeus, qui etiam ambo de Pede Montis fuerunt.
Comes Casertarum de Apulia, qui tradidit Manfredum, habens
in uxorem sororem eius, ut michi videtur. Comes Acerrarum de
Apulia de Terra Laboris. Dominus Iohannes de Procida, potens
et magnus in curia Manfredi; et fertur quod fuit ille qui dedit
venenum regi Conrado ad instantiam ipsius Manfredi, fratris
sui. Comes camerarius, qui magnus erat et potens in curia ipsius
Manfredi et dives multum et dilectus ab ipso Manfredo; et nomen
eius dominus Manfredus Maletta, quia adhuc vivit; et post stragem
que facta est in exercitu principis Manfredi, cum evasisset,
dedit locum ire et venit Venetias et habitavit ibi, quousque Petrus
rex Aragonie invasit regnum ex parte Messane civitatis contra
Karolum regem, fratrem regis Francie sancti Lodoici bone memorie.
Et modo predictus camerarius in curia Petri regis Aragonie
magnus est et dilectus ab eo; et habet cognitionem multorum
thesaurorum absconditorum, id est novit in quibus locis
multi thesauri absconditi sunt. Et est optimus et perfectus in
cantionibus inveniendis et cantilenis excogitandis, et in sonandis
instrumentis non creditur habere parem in mundo. Regnicola
est, id est de regno est oriundus. Et nota quod rex Karolus
successive plures fecit occidi, qui se Manfredum esse dicebant.
Fingunt enim, qui eiusmodi sunt, talia ad lucrum et se mortis
periculo exponunt.
Quod Brixienses Pelavicino rebellaverunt et fecerunt pacem cum concivibus
suis et cum Mediolanensibus et Bergamensibus.
Porro, supradicto MCCLXVI, civitas Brixie, que detinebatur a
domino Uberto marchione Pellavicino, rebellis facta est contra
predictum marchionem; et fecerunt pacem inter se dicti Brixienses
|
|