ullum vicissitudinis invenit locum, sed sicut idem est quod in principio
erat, sic etiam totum potest quicquid ante saecula poterat.
Propositae igitur disputationi adhibenda est clausula. Si itaque omnia
posse coaeternum est Deo, potuit Deus ut quae facta sunt, facta non
fuerint. Sed omnia posse coaeternum est Deo, potest igitur Deus, ut
quae facta sunt, facta non fuerint. Constanter igitur et fideliter asserendum,
quia Deus sicut omnipotens dicitur, ita sine ulla prorsus exceptione
veraciter omnia potest, sive in his quae facta sunt, sive in his quae facta
non sunt, ut illud Hester elogium velut inviolabile ponatur in opusculi
conclusione signaculum: Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta
sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati. Tu enim fecisti
caelum et terram, et quicquid caeli ambitu continetur, Dominus omnium
tu es, nec est qui resistat maiestati tuae .
Verumtamen questio ista licet adversus Deum inaniter opponatur,
habet alias latebras, continet adhuc obscuros sinus atque recessus, quos
nos suptilius adhuc rimari idcirco desistimus, quia vitamus volumen extensum,
qui proposuimus epistolare compendium. Presertim dum super hac
disputandi materia nil aliud nobis attinere decernimus, nisi ut ex inpotentia
Dei devolutam super nos calumpniam veritatis allegationibus
repellamus.
Sed dum ista perscribimus, quod cor ferventius estuat, cohibere silentio,
ut saltim scintilla non effluat, non valemus. Igitur ut iam omnes
communiter alloquar, nolo vos lateat, venerabiles fratres mei, quia ex quo
gloriosi coenobii vestri limen excessi, vos iugiter prae oculis habui, vos
intimae visceribus devotionis adstrinxi, atque, ut ita fatear, redeunti michi
a Cassini sacratissimo templo idem contigit, quod et mulieri quae revertebatur
a Silo tabernaculo, ut nimirum vultus mei non fuissent amplius in
diversa mutati. Vobiscum sane praesentialiter habito, vobis semper assisto.
|
|