Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

344


tempore, scilicet anno Domini .Mo.C.LXII., cum Mediolanenses
Frederico imperatori iterum rebellassent, dictus imperator, maximo
exercitu congregato, Mediolanum per tres fere annos obsedit et
fame ac bello sic eos atrivit, quod in misericordia imperatoris se
totaliter posuerunt, civitatem et omnia mobilia et personas in sua
potestate ponentes. imperator autem eis vitam pepercit et mobilia
et immobilia eis restituit. civitatem tamen totam destruxit et
in .IIIIor. burgos eam divisit et quemlibet burgum per duo miliaria
a se ipsis distare fecit. de Ugone archiepiscopo secundo.

Torna all'inizio