Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

214


ut reor plus mille. Inter quas aliarum mater sancte
dei genitricis hyemalis basilica, o dolor iterum iterumque
dolor, exuri permittitur collapsis funditus parietibus. Cuius
sacrosanctum altare non apparet, quantum fuerit aut quale,
lamine vero auree liquefacte sunt nimio pre caumate. Set
mille talenta auri librorum dampno nequeunt comparari.
Hanc quidem peccata nostra merentur erumpnam, quoniam
sancti spiritus offendimus in nostro felle columbam. Contra
divinum namque mandatum sanctum est canibus in nostro
tempore datum , et spiritalis margarita porcorum iacet pedibus
indecenter attrita. Reliquorum non est numerus delictorum.
9. Igitur inter tot angustias tantosque dolores cum tota foret
in urbe luctus omnis ordinis et etatis utriusque sexus, solius
Arlembaldi intrepidus perseverabat et inflexibilis animus.
Siquidem instantibus pascalibus albis baptismi satagebat,
sicut preterito fecerat anno, ignoto crismate inchoare mysterium.
Cumque cardinales ecclesie, quorum intereat sacrare
fontes, nollent contra solitum agere, astat illico Liutprandus
quidam presbyter nuncupatus a progenitoribus ecclesie
vernula, qui iussu ac virtute illius ordinariorum usurpavit officium
venientes inconsulte baptizans. Et hec quidem violentia
recenti iuncta civitatis incense memorie quamplurimos

Torna all'inizio