Blondus Flavius Foroliviensis: Historiarum Ab Inclinatone Romanorum Quartae Decadis Liber Secundus

Pag 11


captivis impedimentisque legendis aciem converterunt: Alexander
vero, trecentis eo captis praelio equitibus in Picenum missis, Candolam
attribuit munitissimae arcis Firmanae custodibus
conservandum.
XVI. Eius secundi praelii fama effecit, ut maritimae Frentanae
villae, quam dicunt Villamfrancam, oppidani priusquam adirentur,
se se permiserint Sfortianis. Interea ceperat in Marsis Albetensibus
Romani pontificis legatus castella septem, et, si promissa Aquilanorum
auxilia ad duo millia accessissent, parabat ducere in Paelignos,
cum Antonius Candola, copiis eo paratior adveniens, fovit
Sulmonenses et perditorum in Albetensi comitatu castella duo
recepit meliora. Rex item Alphonsus, postquam fabricatas in classem
Genuensium triremes sine armamentis esse, naves vero tutandis
ab hoste Catalano piratisque civium Genuae mercimoniis, quae
ex Anglia adveherentur, in fretum Gaditanum navigasse intellexit,
orae maritimae cura liberatus, et ipse ecclesiastico exercitui
se opposuit. Tum legatus, qui duobus hostium exercitibus par esse
nequiret, copias per municipia et castella distribuit illa praesidio
servaturas, et Antonius Candola, ne regi Alphonso cuius manus
accurate effugeret sese adiungeret, in Teatinos ducens, Alexandri
victoriam retardavit. Hic tum erat regni Neapolitani rerum status.
XVII. In Romandiola vero segne tunc erat et minimis partium
viribus gerebatur bellum, quod nulla cum alterius spe victoriae
provinciali affligebat. Guidantonius namque Manfredus, quem,
redeunte ab Anglariensi clade accepta Piccinino, ostendimus in
Faventia mansisse, nequaquam reparaverat copias, quem Florentini
cum duobus peditum millibus ex Castrocaro Marratensique
vico vexantes, duo de Anomonensibus ceperunt castella, Calamellum
et Fornacianum, quae natura loci munitissima progenitores
etiam Faventia extorres rebus afflictissimis tenuerunt; ipse vero ex
captis de Florentinorum ditione Mutiliana ac Aureolo exque Imola
et agro bellum sibi magis quam hosti inutile referebat. Ariminenses
vero fratres Sigismundus et Malatesta, hic Philippo et Piccinino, ille
Sfortiae militantes, pacem in patria cum omnibus servabant; et
cum esset Forilivii Malatesta, Ravennam Venetorum et Castrumcarum
Florentinorum hostiliter agitabat: Sigismundus vero a Sfortia
iussus cohortem duxit Forumlivium, extorres per arma in patriam

Torna all'inizio