Beate Virginis Marie cum magno honore et veneratione in mundo, sicut sanctus et honoratus
in terra et in mare, quia marinarii de eo multa mirabilia videbant.
A.D. MCLXII, VIIII kal. Pisani Consules murum civitatis a Portello, qui est ante viam
que currit per ortum canonicorum usque ad turrem que iuxta Arnum est, tribus pontibus
levaverunt, et quatuor portas volverunt et compleverunt, et tota civitas in tribus pontibus et
IIII et V murum circumdata fuit; et tres messaticias fecerunt eodem anno. In mense Madio
Pisani Consules miserunt Ardecasam legatum cum una galea regi Maiorice.
A.D. MCLXII, in mense Iunio. Pisani Consules miserunt legatos Ildebrandum Melem Consulem
et Bulgarinum Bulgarelle, et Lanbertum Cigulum imperatori Frederico, qui legatos
honorifice recepit, et cum eis honorem et augmentum imperii et civitatis pisane tractavit.
Alia vice, in mense Octubris, miserunt legatos Gerardum Bulgarelli Consulem, et Marzuccum,
Henricum Frederici, et Opithonem iudicem imperatori Frederico, qui eos cum honore recepit,
et cum eisdem legatis honorem suum et statum regni sui tractavit et composuit. Ex qua
legatione honorem magnum et bonam voluntatem Imperatoris super omnes civitates Tuscie
adepti sunt. Et domum comunis prope ecclesiam Sancti Ambrosii fundaverunt; tres pontes
super turrim de Magnali edificavere, et guardiam maris bene fecerunt.
|
1
5
10
15
|