Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 59


Qui, licet sero, tandem in vocem erumpens: "Ve tibi", inquit "misera Herolia,
quae caelestis Domini plecteris ira". Ad haec verba conmotus rex ait: "Numquid
fugiunt Heroli mei"?. At ille: "Non" inquit "hoc ego, sed tu rex ipse dixisti". Tunc, ut
in talibus fieri adsolet, rex ipse et omnes perturbati, dum quid agerent haesitarent, supervenientibus
Langobardis, graviter caeduntur. Rex quoque ipse nequicquam fortiter
faciens, extinctus est. Herolorum vero exercitus dum hac illacque diffugeret, tanta
super eos caelitus ira respexit, ut viridantia camporum lina cernentes, natatiles esse
aquas putarent; dumque quasi nataturi brachia extenderent, crudeliter hostium feriebantur
a gladiis. Tunc Langobardi, patrata victoria, ingentem, quam in castris reppererant,
inter se praedam dividunt. Tato vero Rodulfi vexillum, quod bandum appellant,
eiusque galeam, quam in bello gestare consueverat, abstulit. Atque iam ex illo
tempore ita omnis Herolorum virtus concidit, ut ultra super se regem omnimodo non
haberent. Iam hinc Langobardi ditiores effecti, aucto de diversis gentibus, quas
superaverant, exercitu, ultro coeperunt bella expetere et virtutis gloriam circumquaque protelare.
21. At vero Tato post haec de belli triumpho non diu laetatus est. Inruit
namque super eum Waccho, filius germani sui Zuchilonis, et eum ab hac luce privavit.
Conflixit quoque adversus Wacchonem Hildechis, filius Tatonis; sed superante
Wacchone devictus, ad Gepidos confugit, ibique profugus ad vitae finem usque permansit.
Quam ob causam Gepidi cum Langobardis extunc inimicitias contraxere.
Eodemque tempore Waccho super Suavos inruit eosque suo dominio subiugavit. Hoc
si quis mendacium et non rei existimat veritatem, relegat prologum edicti, quem rex
Rothari de Langobardorum legibus conposuit, et pene in omnibus hoc codicibus, sicut

Torna all'inizio