Habet enim Piscariensis insula proprium nomen  
suum, videlicet Casam Auream; nam in  
antiquis ex eadem insula conditis instrumentis  
invenitur habuisse nomen Casaurae, ab aura  
ventorum, quae potenter ibidem stare dignoscitur.  
In regalibus quoque privilegiis et sequentibus  
Monasterii chartulis describitur Casa  
Aurea, pro eo nimirum, quia de regali Thesauro  
fuit eadem insula comparata, et ex ipso  
etjam eadem Sanctae Trinitatis Ecclesia in sua  
constructione sublimi ornatu ditata refulsit.  
Potest etjam dici aurea, propter excellentjam  
pulchritudinis et honoris ejus, quia vineis,  
hortis, et fructiferis arboribus consita, et Piscariae  
flumine circumclusa naturaliter, sicut  
dictum est, fertilis est et amoena. Unde quidam  
sapiens versificans ait: 
Aureus iste locus tanto splendescit honore, 
Ut res et nomen comprobet inde datum. 
Nec tamen ex aequo nomen respondet honori; 
Nam minus ipsa re nomen honoris habet. 
Tot natura loco bona tam bene contulit isti, 
Ut supplere nihil vel renovare queat. 
Fluvius namque Piscariae, qui Casauriensem  
insulam undique cingit et circumvallat, sicut  
tradit Liber de mirabilibus mundi, et ipsa rei  
veritas ostendit: nascitur in imo cardinum  
valve, in loco ad radices montis, qui dicitur  
Calmentinus, indeque progrediens, et profluens,  
multisque jam aliorum fluviorum aquis  
in se receptis, meatu per montana vel moenia  
canalium Alpium Magellae scilicet inter montes  
duos Soti et Ursae decurrit: postea vero  
egreditur in quamdam planitiem, ubi competenter  
incipit dividere Pinnense territorium a  
Teatense, et tamquam terminus eorundem inter  
utrumque fluens, suisque meatibus pulcherrimis  
et amoenis istarum duarum regionum  
fines usque ad mare determinans distinguit.  
Antea vero, quam ad ipsam Casauriensem  
insulam deveniat in impetu et velocitate magnoque  
sonitu a loco, qui ab antiquo dicitur  
Pons Regalis, in locum concavum et immensae  
profunditatis defluit, et in largam atque  
profundam inundationem se celeriter expandit.  
De cujus profunditate ac inundatione sit mirabilis  
aquarum divisio; et una quidem pars a  
latere Pinnensis territorii tendit; altera vero a  
parte Teatensis, et circa radices montis Mortulae  
decurrit, donec insula undique aquis cincta  
et circumvallata, ipsae aquae sibi reoccurrant.  
Quae ad invicem reiunctae in unum inter  
Comitatum Pinnensem et Teatensem per suum  
alveum usque ad mare discurrit, et sic in pontum  
Adriaticum Orientale se insinuat.  
Currit vero praedictus Piscaria millia quadraginta  
quatuor, et sic se in praedicto ponto  
obcludit. 
Ut autem melius atque melius cognoscatur  
a posteris et a progenie in progeniem innotescat  
quanta fuerit in principio sui Piscariensis  
Abbatia Sancti Clementis, quae terra possessionis  
ejus, quibus terminis, atque confiniis  
concludatur, quo quantove pretio fuerit aquisita,  
nomina quoque villarum seu casalium,  
et ex quibus villis atque casalibus in ipso fundo  
castella postea fuerint aedificata, quae namque  
in ipsis pertinentiis, et tenimentis locorum,  
Ecclesiarumque vocabula, quemadmodum in  
Instrumentali volumine repiuntur, summatim 
  |  
  |