Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 417


consurgeret maxima dilectio inter cives. nam uxoribus
non existentibus propriis, sed communibus, essent communes
filii: et quia patrum ad filios est maxima dilectio,
in civitate illa esset maximus amor, eo quod antiquiores
diligerent omnes iuniores ut filios, et iuniores eos diligerent
ut Patres. Posuerunt etiam huiusmodi communitatem
uxorum et filiorum ut esset maxima unitas et maxima
coniunctio in civitate. nam cum sit maxima unitas, et
maxima coniunctio patrum ad filios, antiquiores reputarent
se habare maximam unitatem cum iunioribus, et
econverso, et quod crederent eos esse filios, illi vero
opinarentur eos esse suos patres. Tertium vero quod senserunt
dicti Philosophi circa regimen civitatis est, quia
dixerunt mulieres instruendas esse ad opera bellica, et
debere bellare sicut et viros. Inducebantur enim ad hoc
(ut Philosophus recitat 2. Polit.) ex iis quae videbant in
bestiis et in animalibus aliis, in quibus non solum bellant
masculi sed etiam foeminae. Immo in bestiis et in avibus
viventibus ex rapina ferociores esse videntur foeminae
quam mares. nam si consideramus aves ipsas viventes
ex raptu, maiores corpore et audaciores corde et praestantiores
viribus sunt foenimae quam masculi: ut ancipitres,
et austures, et aquilae, ut dicitur, sunt si in aliis animalibus
hoc videmus quod non solum bellant mares sed foeminae,
quia maxime videtur esse secundum ordinem naturalem
in quo communicamus cum animalibus aliis, videtur
civitas maxime naturaliter ordinata si ad opera
bellica ordinentur non solum viri sed etiam mulieres.
Quartum quod dixerunt instituendum esse in civitate,
est, quia semper volebant eosdem principari, et esse in
magistratu. ut qui erant officiales, semper essent officiales;
et qui praepositi, semper praepositi; et sic de magistratibus
aliis. Assumebant etiam ad hoc exemplum
de terra. Videmus enim partes terrae, in quibus abundat

Torna all'inizio