Ricobaldus de Ferraria: Chronica parva ferrariensis

Pag 160


Lacuscurii civitatem petit. Occurritur ei
ab adversariis civibus in suburbio, loco
triviali qui dicitur Roversella. Ibi adversariis expugnatis,
per portam sancti Pauli ingressus, castellum
habitationem suam obtinuit. Idem collectis viribus
suis adversarios suos expulit civitate. Triennio
mox, ut audivi, bellum civile utramque
partem vexavit. Tandem, bello civibus fatislatis,
utrinque conditionibus equis pace terminatum
est bellum. Fuerunt autem conditiones, intel cetera,
ut quivis civis exul domum suam rediret
in omnibus suis fortunis restitutus
et dignitate civili; officia quoque
communia semenstrua vel annua equa portione
dividerentur, ut dimidiam partem officialium
omnium haberet pars Salinguerre,
altera portio in cives partis marchionum veniret.
Hoc fuit initium mali exempli. Nam, finita
hac pace, que tribus duravil lustris, et capto
Salinguerra per fraudem et ducto Venetias et
concluso, deinde marchiones principantes in Ferraria
vi tirannica, ipsa officia communis
arbitrio suo inter homines sibi fautores distribuerunt
gratis vel aliis venditarunt. Fuit etiam
in conditionibus pacis iam dicte ut non
liceret marchionibus venire Ferrariam nisi cum comitatu
non magno, bis in anno et de prescientia Salinguerre.
Cum marchio Azzo appropinquabat


730




735




740




745




750




755
Torna all'inizio