Petrus Damiani: Epistulae

Pag 228


voracis geennae vos olla deglutiat, quos per cupiditatis ardorem
alienorum bonorum rapina condemnat. Et cum alienum a nobis sit, quod
dispensandum in hac vita suscepimus, nostra vero sit caelestis gloria,
quam speramus, competenter his illa sententia congruit, quam Dominus
in evangelio dicit: Qui in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis
dabit vobis? Ille certe fidelis in alienis extiterat, qui de se confidenter
aiebat: Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus
sum. Oculus fui ceco et pes claudo, pater eram pauperum .
O quam fidelis in alienis extiterat, et quam firma spe de propriis
confidere poterat, cum et alibi se devotando clamabat: Si negavi , inquit,
quod volebant, pauperibus, et oculos viduae expectare feci; si comedi bucellam
sit misericordiarum iste catalogus, ut nil prorsus omittat, quin
omnium necessitatum modis occurrat, cunctis egestatum vulneribus velut
medendo subveniat.
Porro autem dum indigentibus in necessitate succurrimus, veritatem
simul et misericordiam adimplemus. Misericordiam scilicet, dum inopibus
pie compatimur, veritatem vero, id est iustitiam, dum non illis
nostra, sed quae sua sunt, ministramus. Hinc est quod in Proverbiorum
libro Salomon ait: Misericordia et veritas non te deserant: circumda eas
gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui, et invenies gratiam et disciplinam

Torna all'inizio