gutture os carnium sic inhesit, ut illud nec reicere nec glutire
posset. qui, dum mortis timeret periculum, ad sanctum
Valentinum tota devotione cucurrit, et facto inter se voto,
protinus os illud proiecit et plenam sanitatem secutus fuit. puella
etiam quedam, dum esset clauda et incedere non valeret, sancto Valentino
cum devotione maxima se recommendavit, et ecce in nocte
sanctus Valentinus sibi apparuit et eam consolans et confortans, ipsam
erexit et integre sanitati restituit. circa hec tempora duo fratres
gemelli in Gallia claruerunt, scilicet sanctus Medardus et sanctus
Girtaldus, qui una die gemelli fuerunt nati, una die pontifices
consecrati, una die mortui, una die a Christo assumpti.
Nec sunt ista fato sive constellationibus attribuenda, sed divine
ordinationi potius ascribenda. stelle enim, sive constellationes,
homini necessitatem inferre non possunt, quia,
|
|