sic saeviat, quod innoxios tueatur. Hac
itaque consideratione commoniti, confinia regni
nostri Siciliae, et maxime circa partes Aprucii:
unde velut per expositum intrantibus hostium,
ad pomerii nostri delicias aggressus hostibus
saepe jam patuit, et partes intrinsecas
manus interdum praedonica violavit: taliter
providimus ordinanda, quod in partibus illis,
nova plantatione fidelium propagata, proditoribus
nostris et rebellibus, pro tempore insultantibus
ex adverso, malefaciendi aditus praecludatur,
et aliis quorum vita et salus a Celsitudine
nostra dependet, quies et pax perpetua
praeparentur. Volentes igitur illuc salubribus
occursare remediis, unde morbus interdum obrepere
consuevit, dum ex praeteritis etiam experta
conditio, magistram se nobis exhibeat
futurorum, provida nuper consideratione providimus:
ut in loco qui dicitur Aquila, inter
Furconem et Amiternum, de circum adjacentibus
castris et etiam terris: quae velut in membra
dispersa, quantacunque fidei claritate vigentia,
nec nostrorum rebellium poterant repugnare
conatibus, nec inter se sibi mutuis auxiliis
subvenire: unius corporis civitas construatur,
quam ab ipsius loci vocabulo, et a
victricium signorum nostrorum auspiciis, Aquilae
nomine decrevimus titulandam: Ex quo illud
praecipue nobis honoris et commodi credimus
proventurum, quod dum proinde sicut
unum ex pluribus, sic totum ex partibus componatur,
quasi in eis dilectionis novae concordia
[per quam et rerum primordia, et totius
mundi elementa concreverant] liberius poterunt
|
|