Salimbene de Adam: Cronica

Pag 471


fratrem Bujolum, qui cum papa moratur et attinet sibi. Et si
quid per nos non est plene et bene factum, speramus quod bene
fiet per illos. Insuper et generalis minister usque ad breve tempus
transibit per Ianuam, quia vadit ad Graecos missus a papa et
vocatus a Grecis. Interim autem accipiatis has litteras et ex
parte generalis representate fratri Namtelmo ministro». Cumque
talia perorasset, protulit litteras quas habebat et dedit sociis
meis.
In crastinum autem ivimus ab Alexandria usque Terdonam,
que est via X miliariorum, et sequenti die a Terdona ivimus Ianuam,
que grandis est via. Cum autem viderunt me fratres, gavisi
sunt, quia de via longinqua redibam et quia bonos referebam
rumores. Et interrogavit me minister et frater Stephanus Anglicus
si generalis Hyspaniam visitasset. Quibus dixi: «Non, quia
papa revocavit eum occasione Grecorum. Mittit enim eum ad
Grecos, qui Romane Ecclesie, ut Vattacius scripsit, reconciliari
desiderant; et spero quod cito transibit per Ianuam, et videbitis
eum, et gaudebit cor vestrum, quia consolabitur vos».
De fratre Rainaldo de Aretio, qui fuit ex Ordine fratrum Minorum et Reatinus
episcopus.
Post paucos vero dies frater Raynaldus episcopus reversus
est de Lugduno et in die Ascensionis et predicavit populo et celebravit
cum mitra in ecclesia fratrum Minorum Ianuensis conventus;
et ego iam eram sacerdos et servivi sibi ad missam, quamvis
essent ibi diaconus et subdiaconus ceterique ministri. Et optimum
prandium dedit fratribus de piscibus marinis et aliis rebus,
et in refectorio familiariter manducavit nobiscum.
Quod frater Stephanus Anglicus, predicando fratribus, reprehendit episcopum
Reatinum, qui presens erat.
Sequenti vero nocte post matutinum frater Stephanus Anglicus
fratribus predicavit audiente episcopo, et inter alia sua verba

Torna all'inizio