Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 49


inter omnia que divina potentia doctrine vestre gratificari posset, nil profecto
vobis iocundius extimo quam si vestre fecunditatis gremium nove
prolis fetum multiplicet, ad hoc ut, scientie poculis satiando famelicos, qui
velut filii a vestris dependent uberibus, extendatis palmites vestre generose
propaginis in scolares. Hec sunt namque docentis ad discipulum certissima
pignora, dum plantat in alium quod in se novit esse plantatum.
Nam licet vite spiraculum pereat, non tamen deperit in doctrina; licet ut
homo desinat, non tamen desinit ut magister. Interest ergo vestra cuius
uterus semper genuit indefessus et parere novos filios non desistit, vestra
fovere plantamina et plantas si que succreverint irrigare. Inter quos, tamquam
minimus, qui vester sum totus, cum in florum et frondium productione
prodierim, ut fructus pariam, tanto fortius moveri debet sinus vestre
prudentie, quanto felicius exaltantur fame vestre preconia et novum
constituitis plantatorem. Cum igitur in proprii natalis partibus, instinctu
quorumdam scolarium, in arte dictaminis proposuerim aliquid implicitum
explicare et estivi temporis dies, qui mihi ad requiem post cotidianos
labores hyemis conceduntur, ad communem utilitatem studentium consumare,
per vestre peto discretionis gratiam, a cetu doctorum omnium mihi
licentiam impetrari, ut, licet particularia studia sint penitus interdicta,
mihi ad gratiam, cum tempus nunc instet, generalis studii, docendi remedium
concedatur.

Torna all'inizio