ipse noster praedecessor cunctas actiones eiusdem exarchatus ad peragendum distribuebat,
et omnes actores ab hac Romana urbe praecepta earundem actionum accipiebant;
nam et iudices ad faciendas iustitias omnibus vim patientibus in eadem Ravennantium
urbe residendum ab hac Romana urbe direxit, Philippum videlicet illo in
tempore presbiterum simulque et Eustachium quondam ducem. Et ut plenius de hoc
satisfacere christianissima excellentia vestra potest, dignetur advocare praedictum
Phylippum episcopum; eoque de huiusmodi re inquisito, certissimae veritatem agnoscere
potestis, quia omnia ita sunt, quemadmodum innotuimus.
Et non tibi placeat, bone et excellentissimae fili, ut in tantum despectum atque
humilitatis deminorationem sancta Dei ecclesia Romana, spiritalis mater tua, quae
caput est omnium ecclesiarum Dei, eveniat. Sed magis peto te coram Deo omnipotente,
ut ita disponere iubeas eundemque archiepiscopum sub nostra potestate contradere
digneris, ut a nobis cunctum exarchatum disponatur, sicut saepe fatus domnus
Stephanus, beatissimus papa, temporibus sanctae memoriae genitoris vestri, domni
Pippini, disponere visus est; quatenus vestris felicissimis temporibus ipsa sancta universalis
Dei ecclaesia exaltata permaneat et ex hoc in presenti vita suffragiis apostolorum
beati Petri et Pauli regni gubernacula longo senio cum inmensis victoriis
possidere etiam et in futura beatitudine caelestia regna adipisci mereamini.
Ecce enim magnopere direximus ad vestra regalia vestigia praesentem Anastasium,
fidelissimum nostrum cubicularium, cui et in ore posuimus, quae nostra vice
vestrae excellentiae enarrare debeat. Quem in omnibus vobis commendantes, cuncta
illi credere et ad nos cum prospero nuntio et effectu cause absolvere iubeatis.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM
ATQUE PATRICIO ROMANORUM ADRIANUS PAPA.
Reversus a vestris Deo dilectis regalibus vestigiis praesens Gausfridus, habitator
civitatis Pisinae, nostrisque praesentatus optutibus retulit nobis de inmensis victoriis,
|
|