Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 187


Novendiales feriae a numero dierum sunt dictae.
Navalis porta a vicinia navalium dicta.
Nonarum, Iduum, Kalendarum dies nuptis alieni habentur,
quoniam hi dies decreto pontificum atri iudicati sunt,
quod, quotienscumque Romani duces belli gerendi gratia
his diebus supplicaverunt, male rempublicam gesserunt.
Ob praepositio alias ponitur pro circum, ut cum dicimus
urbem obsideri, obsignari, obvallari, alias in vicem prapositionis,
quae est propter, ut ob merita, ob superatos hostes;
unde obsides pro obfides, qui ob fidem patriae praestandam
dantur; alias pro ad, ut Ennius (Ann. 297): “Ob Romam
noctu legiones ducere coepit.”

Torna all'inizio