pessi sunt, et diuersis plagis et tribulationibus afflicti carcera-
libus custodiis retruduntur. Sanctus uero Valentinus inces-
santer predicabat eis uerbum salutis, sed minime fructum la-
boris obtinere ualebat.
Accidit autem ut sanctus Iuuenalis, sacerdos et medicus
sicuti superius mentionem fecimus, ex Africa Romam ueniens,
apud matronam, nomine Philadelphiam, quae erat ex gene-
re Augustorum, aduentasset, cum honore et magno tripudio
recepit, et eius lassitudini incessanter necessaria ministrabat.
Quem cum ipsa mulier cognouisset esse uirum Dei, dili-
gentissime ei seruiebat; et affectantem eum detineri ibi, cepit
exquirere, in qua ciuitate non esset episcopus. Dum autem
cognouit, quia Narnia absque pontifice esset, misit ad eam ui-
ros prudentissimos, qui explorarent, si in ea essent fideles.
Et dum repperissent in ea uiros ac mulieres nobiles de Ani-
chilorum genere, habito consilio cum eis, si uellent sibi epi-
scopum consecrari, quod cum utrisque placuisset, pariter ad
urbem Romam uenerunt et petiuerunt a pontifice, ut eis
Iuuenalem sacerdotem Narniae consecraret episcopum.
Quod cum Deo fauente impletum esset, uenerunt gaudendo
et ymnidicis laudibus concinendo de consecratione sancti epi-
scopi usque Narniam.
Ingressus autem Iuuenalis apostolus predictam ciuita-
tem cepit alloqui populum, et lachrimabili uoce dicens: «Co-
nuertimini, filii, et Deo creatori flectite colla, et ab ydolorum
cultura recedite, ut eternas penas euadere possitis. Demum
uero, facto ibidem oraculo sancti martyris episcopi Valentini,
arasque ibi constituens, sacrosancta mysteria Dei suo more ce-
lebrabat; in quo loco omnipotens Deus per suas orationes multa
beneficia prestitit et mirabilia ostendit. Quadam autem die,
|
|