Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo II

Pag. 30


rupe expectans. quod foramen fieret in monte Calvarie. ubi crux debuit
figi. et. ne Cristus fugeret. ligaverunt eum fortissime et verberaverunt eum
et ibi spoliaverunt eum et vestimenta ejus partim diviserunt et partim miserunt sortem. unde ille locus est magne devocionis. Et ego tuli de lapide illius
loci. qui dicitur carcer Domini. et ibi legi passionem Domini secundum Matheum. Extra capellam illam et locum. que vocatur carcer Domini. est unus
lapis in pavimento ecclesie ante unum altare. quod est ibi. et est ille lapis
alcior pavimento minus uno palmo: ibi Cristus. dum duceretur ad crucem.
posuit pedes suos sanctissimos. et statim lapis cessit. et vestigia pedum suorum impressa sunt in lapide: et ego vidi. tetigi et de lapide cum difficultate
accepi. quod durus lapis est. et suscepissem mensuram pedum. sed non potui.
quod cristiani. qui intraverunt sepulchrum. cum cutellis et ferreis receperunt
de lapide. et sic pedice Cristi sunt ampliate. quod valde malefactum est.
quia pulcrum fuisset videre formam pedum Domini nostri Jhesu Cristi.
Prope illum lapidem, ubi pedica Domini fuit, ad tres passus, est pars
columpne. ubi Cristus fuit flagellatus in domo Pylati, quum dixit
Pylatus: Corripiam ego illum et dimittam. Et est minus grossa columpna.
quam illa. qui est sub altari. ad quam fuit flagellatus in domo Cayphe.
quia illa columpna altaris est grossior: de isto lapide aliquid recipere non
potui. quia nimis durus erat: ipsum vidi. tetigi et deosculatus fui sepe.
est unus porfiricus. quia sanguineus et digne sanguineus. quia ad illum
effudit Cristus pro nobis peccatoribus sanguinem suum.
In predicta ecclesia sepulchri statim in introitu porte ad dextram
ecclesie. est unus lapis contiguus pavimento et est niger: super illum
lapidem positum fuit corpus Jhesu Cristi. quum depositum fuit de cruce
et [Maria] aromatis et unguentis preciosis unxit eum et involvit in loco
illo eum in lincheo mundissimo et posuit sudarium circa caput suum.
et de loco illo portavit eum ad monumentum.
In predicta autem ecclesia. sunt altaria plura magne devocionis et
reverencie. de quibus nullam scio specialem mencionem nisi de
hiis. que conscripsi.

Torna all'inizio