Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 850


rationem et intellectum, naturaliter tendit. Bonum autem cuiuslibet virtutis est
conveniens homini secundum rationem: quia talis bonitas est ex quadam commensuratione actus ad circumstantias et finem, quam ratio facit. Unde quaedam
inclinationes virtutum sive aptitudines praeexistunt naturaliter in ipsa
natura rationali, quae virtutes naturales dicuntur, et etiam per exercitium et
deliberationem complentur, ut in 6 Ethic. dicitur: ideo homo naturaliter in
bonum tendit. Sed motus naturalis a forma progreditur secundum conditionem
formae. Voluntas autem talis conditionis est, et ratio, ut non sint determinata ad
unum, quin in aliud flecti possint; et ideo quamvis velle bonum homini sit naturale,
nihilominus tamen potest malum velle, non inquantum est malum, sed
inquantum existimatur bonum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ista naturalis inclinatio in bonum invenitur in
hominibus omnibus; sed quia, ut dictum est, voluntas non est necessario determinata
ad unum, non oportet quod omnes actu bonum velint.
Ad secundum dicendum, quod inclinatio voluntatis ad bonum, quae est in natura
humana, non est per assuetudinem; sed habitus quo perficitur ista habilitas,
est vel per consuetudinem vel per infusionem.
Ad tertium dicendum, quod in illis quae sunt determinata ad unum, semper
sequitur actus naturalis, nisi impediatur: et impedimentum contingit in minori
parte: sed voluntas non est natura quaedam determinata ad unum, et praeterea
habet impedimentum semper sibi coniunctum, scilicet carnem repugnantem;
unde Apostolus Rom. 7, 23: «Invenio aliam legem in membris meis repugnantem
legi mentis meae». Et ideo homo a voluntate boni simpliciter abducitur in
id quod est apparens bonum.
Ad quartum dicendum, quod actus naturalis in his quae sunt determinata ad
unum, non potest esse meritorius: quia tales actus voluntati non subiacent, ut
patet in actibus nutritivae partis; sed actus illi qui imperio voluntatis subiacent,
meritorii sunt, etiamsi homo naturaliter ipsos velit.
Ad quintum dicendum, quod inclinatio illa naturalis nunquam per peccatum
tollitur, quamvis habilitas, ut dictum est, semper per peccatum minuatur.

Torna all'inizio