ARTICULUS 3
Utrum corpus Adae fuerit passibile.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod corpus Adae fuerit passibile. Sentire enim, secundum
philosophum, quoddam pati est. Sed Adam habuit corpus
sensibile. Ergo et passibile.
2. Praeterea, corpora superiora sunt causa motuum in inferioribus corporibus.
Sed corpus Adae aliquo modo mutabile erat, ad minus secundum augmentum.
Ergo erat receptivum impressionum superiorum corporum. Sed recipere
impressionem agentis est pati. Ergo habuit corpus passibile.
3. Praeterea, somnus est passio quaedam, et immobilitatio organorum sensibilium,
ut Philosophus ostendit. Sed Adam in primo statu
dormivisset; unde Genes. 2, immissus in eo sopor a domino dicitur. Ergo corpus
passibile habebat.
4. Praeterea, augmentum sine alteratione esse non potest, nec alteratio sine
passione, ut in 1 de Generatione dicitur. Sed corpus
Adae erat augmentabile. Ergo et alterabile, et passibile.
5. Praeterea, omne molle obvians duro, oportet quod cedat sibi. Sed Adam
habuit in carne sua mollitiem. Ergo ab aliquo corpore duro, ut securi, secari
potuisset; similiter etiam uri, ut dicitur, ab excellenti calido; et sic de omnibus
aliis passibilibus corporalibus.
SED CONTRA, omnis passio magis facta abiicit a substantia, ut dicit Philosophus.
Sed quod abiicitur a substantia, est via in corruptionem. Ergo cum
corpus Adae fuerit incorruptibile, non potuit simul esse passibile.
Praeterea, cum semper patiens sit ignobilius agente, passio aliquem defectum
importat in patiente. Sed corpus Adae nulli defectui subiici poterat. Ergo passibile
non erat.
Solutio
Respondeo dicendum, quod «pati» dicitur dupliciter: uno modo communiter,
alio modo proprie. Communiter dicitur pati quidquid recipit aliquid quocumque
modo; et sic cum omne recipiens careat eo quod recipit et sit in potentia ad
illud, et e contrario omne quod est in potentia ad aliquid sit receptivum alicuius;
a tali passibilitate nihil absolvitur, nisi illud quod est actus purus, scilicet
Deus: omnis enim creatura passibilis dici potest, secundum quod alicuius
|
|