Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 32


est, nam utrumque vehementer fallit: et praeceptorem,
qui spem falsam praesumi et discipulum, qui id non
intelligit quod a se factum mentitur. Honestius igitur et utilius
erit vel blanditiis agere, vel interdum solo verberum terrore, ita
ut plagae statim subsecuturae videantur; nam si securus fuerit,
maximam neglegentiae fenestram licentia illa praebebit: si
vero paulo adulti fuerint, ut honoris cupiditate excitari possint,
tunc admonendi erunt quanto dedecori id futurum sit, si operam
luserint, si reliquis ignaviores tardioresque apparuerint. Et
ut magis eos nescire quam discere pudeat, placet etiam ut pueris
ipsis aliquis ad disciplinam socius adiungatur, cuius aemulatione
quibusdam quasi igniculis accendantur; est enim nobilibus
animis quaedam insita generosa invidia, ut in eodem studii
genere versantibus postponi et quasi hebetiores relinqui
erubescant: ex quo sequitur ut certatim aemulantes alter alterum
reddant alacriorem. Non tamen id probamus, ut sub eodem
praeceptore magnus puerorum numerus prima simul elementa
doceatur. Dum enim omnibus satisfacere cupit omnibusque se
impartit, nemini aut integram aut magnam impendit curam;
quo fit ut, sicut nemo neglectus, ita et nemo bene doctus inde
revertatur. Hoc autem de iis praecipimus qui prima litterarum
fundamenta perdiscunt; nam in paulo progressis, qui iam poetas
et historicos et oratores audire possunt, id minime est
necesse; nam quo maior erit turba, eo diligentius praeceptor
ipse legere conabitur quia Ovidio teste «excitat auditor studium».
 
3. In illis autem erudiendis ordinem hunc servari oportebit,
ut litteras et verba aperte quidem et expedite, non tamen
expresse nimis pronuntiare consuescant; nam sicut obscura est
intra dentes murmuratio et verborum conculcatio, ita iniucunda
et fastidiosa vehemens tum litterarum expressio, tum in
verbis quasi syllabarum dilatatio. Deinde grammaticam omni

Torna all'inizio