5. AUGUST. ( exposit in psal . CXLIII, tom. VIII, et  
lib. VI  Cont. Faust . c. 7, initio).  Quia omnis creatura .  
Animalia quaedam non natura sed significatione  
immunda dixisse; itaque [ al ., ita quod], verbi gratia,  
si de porco et agno requiratur, utrumque natura  
mundum est, quia omnis creatura Dei bona est;  
quaedam vero significatione agnus mundus, porcus  
immundus. 
6. LANFR.  Haec proponens fratribus . Duplex commodum 
sibi promittit, scilicet quia bonus minister,  
et doctrinam ipso usu assequitur. 
7. AMBROS.  Enutritus . Proficiet, inquit, hoc et tibi;  
nam dum debita sollicitudine doces alios, assidua  
meditatione nutriris. 
8.  Exerce autem te . Exercitationem pietatis, diligentiam 
doctrinae dixit. 
9. LANFR.  Corporalis exercitatio . Datur intelligi  
quia in vigiliis, jejuniis, labori manuum et caeteris  
corporalibus laboribus se exercebat, operibus misericordiae  
non adeo intentus. 
10. AUGUST. ( exposit. in psal . CXLIII, tom. VIII).  
 Promissionem . Sinistra ejus sub capite meo. Non  
me deserit et in temporalibus necessariis, sed tamen  
ipsa sinistra sub capite erit, non capiti praeponetur,  
sed erit sub capite. Et dextera ejus amplectitur  
me, pollicens vitam aeternam. Ita enim sinistra  
sub capite, dextera super caput, impletur quod sic  
dictum est, promissionem habens praesentis vitae, et  
 futurae ; quod in praesenti, sinistra sub capite; quod  
in futuro, dextera ejus complectetur me. 
11. LANFR.  Promissionem habens vitae . Quia per  
opera melius habet homo et in hoc saeculo, et in  
futuro. 
12.  Per prophetiam . Prophetiam vocat inspirationem
  |  
  |