Capitulum XII. de vomitu appropriato cuilibet humori tam naturali quam innaturali et morbo, secundum quod est opportunum, cum febre vel sine et in omni genere passionis, ubi vomica competere videntur, et prius in dominio humorum sine febre, <tandem cum febre>, et prius de vomitu colerae, consequenter de vomitibus aliorum humorum.
Capitulum XIII. de numero vomituum tam simplicium quam compositorum laudabilium et receptionibus ipsorum.
Capitulum XIV. de numero solutivorum tam simplicium quam compositorum contra excessum cuiusque humoris, quibus saepe utimur et sunt securiora.
Capitulum XV. <de his,> quae consentiunt vomicae purgationi vel eam fieri prohibent.
Capitulum XVI. in solutivis febrientium acute.
Capitulum XVII. de modo exhibitionis medicinarum solutivarum.
CAPITULUM I. DE ERRORE ANTIQUORUM IN SOLUTIVIS
Antiqui multipliciter erraverunt in solutivis: primo in modo electionis pro diversitate morborum; secundo in praeparationibus ipsorum; tertio in modo exhibitionis in regimine, quod est post et ante; quarto in accidentibus, quae contingunt tempore solutivi. Scito, quod solutivum duas habet intentiones: communem et propriam. De communi venit pro vomica et solutivo deorsum. De propria venit pro eo, quod solvit deorsum tantum. Et quod solvit sursum, est magis efficax in passione materiali difficilis curationis, cuius materia est in ore stomachi et ab umbilico sursum, potens per superiora facilius emitti quam per inferiora, non habens qui aliquam aliam appropriatam purgationem, ut asthma, tussis, empyema, pleuresis, periplemonia, apostema epatis et renum <cum> collectionibus vesicae et calculo [103va] (habet enim unamquamque naturam secundum situm suum et naturae membri appropriatam purgationem), nec per sputum vel sudorem, urinae effusionem et exituras. Sed his duobus modis saepe utimur in purgando. In eligendo peccabant multipliciter. Scripserunt enim quaedam medicamina purgare coleram, quae vel uno modo movent illam, et unam
medicinam compositam conferre excessui quattuor humorum, quod est impossibile propter naturalem resistentiam, quam habent ad invicem
|
|