eis postea versum sit, remanentibus. Sequenti itaque proximo 
die Mercurii, in quo fuit festivitas sancti Urbani pape, Papienses 
cum magno exercitu Terdonam iverunt; ac Mediolanenses 
robusto et alacri animo extra fossatum burgi ipsius 
civitatis exeuntes usque ad ecclesiam sancti Martini et etiam 
ultra foras obviam in campo exiere ibique in manibus Papiensium 
incidere. Sed inprimis omnes ex utraque parte sibi 
obviam concurrentes ita acriter se invaserunt, quod ultra 
centum milites inter utrasque partes ex equis eorum deiecti 
fuere. Tandem omnes ab utraque parte viriliter dimicantes, 
cum Mediolanenses tantis viribus resistere non possent, 
in fine terga verterunt; et usque in civitatem Terdone fugientes 
fere omnia tentoria omnemque eorum mobiliam totumque 
etiam mercatum, quod in castris habebant, amiserunt, quoniam 
ipsi fere omnes et cum me ipso in brolio episcopi et alibi extra 
civitatem hospitati fuerant. Maximamque copiam etiam equitum 
et peditum Mediolanensium Papienses ceperunt multosque 
et ibi in campo interfecerunt. Altera vero die, scilicet
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |