: Chronicon Novaliciense

Pag 262

V


de sterilibus montibus, subeunt colla nobilibus, divites in
proximo existunt. Ipsi vero sibimet spondunt, si quis eorum alcior
insurgeret, ceteri adiutores et servitores essent illius numinis.
O scelus! Dei inprovisa sunt iudicia et homines ante spondunt
honores quam adquirant. Sed cupida mens, aliquando
quod optat, in consequenti tempore occupat. Dum ita sermocinarentur,
Rogerius avidus mortali honore eripit Aureatem comitatum.
Tunc quidam comes erat, cui potestas concessa erat illius
comitatus, Rodulfus nomine. Aliter sollers Arduinus non
valens tenere comitatum illum, manibus vi nexis, militem fit
Rodulfi. Ipse denique Rodulfus iam fessus longa senectute, Rogerium
ad se vocat, semotis cunctis: «Vides me, creber in malis,

Torna all'inizio