quae transmissae litteras hujusmodi Principissae
praesentabant, in quibus mandabatur,
quod filia quondam Manfredi, Beatrix nomine,
quam XX annis arctitudo regii carceris educarat,
ipsarum litterarum petitionibus debeat assignari.
Petunt ergo domichellam forma rispectabili
et facie amoena decoram illico sibi tradi,
quam Princeps, uti pretendebat, pro custodia sui
corporis postulabat; alioquin comminati sunt
nuntii, quod nisi castellanus et principissa statim
dictam domicellam eis liberaliter, ut mandatur,
assignent, immediate post eorum a castro discessum
Principem capite mutilabunt. Redditur tandem
eis dicta Beatrix et nomine beata, que, post
tanti squalorem carceris, post desperationem omnis
fortunae secundae, votivae libertati donatur,
et restituitur pristinae libertati. Catalani post
haec, tam carissima capta praeda tantorum et
tot procerum gallicorum, ac de regno nobilium,
redeunt Messanam cum laetitiae jubilo, cum tropheo
clarissimo, et triumpho glorifico fortis victoriae
laureati, velut illi, quibus euntibus ad
venandum geminata praeter cogitatum praeda
in captura forte concurrit, et illam demum referunt,
quam numquam capere cogitarunt. applicantibus
ergo eis quietis ad portum, juventus
messanensis utriusque generis studio visendi
Principem, et Gallicos, quasi prodigia, ruit undique
ad littora circumfusa, et dum nonnulli,
prout quilibet potentior erat in populo, captis
nitebantur illudere, communis et omnium vox
clamosa erat: " Qui nos credebant sola furia absorbere,
modo in nostra sunt potestate. En qui
bellum cum gente nostra voluerunt marini certaminis
attentare!" Alius clamat: "Unde eos quis
docuit in mari Gallicos decertare? nonne omnes
fuerunt dementes, et stolidi; nonne Principis
assumpsit caput juvenilis insania, quando
cogitavit, se belli navalis discriminibus immiscere?"
Alii clamabant: "Cum quibus pugnaverunt
stolidi? cum nautis, cum Catalanis, cum
nudis, cum excalciatis, et cum iis, quibus modica
est suppellex, parum aut nihil de vita curantibus
et de morte!" Hiis verbis Messanenses
captis in facie Principis illudebant.
Princeps autem in medio multitudinis Gallicorum
habitum exutus existens;...... eidem
Petrus Aragonum indumenta catalana concesserat,
circumspicit rigens agmina vassallorum,
intuetur hostes debaccatos tanta victoria, et tabescit.
Post haec uxor praedicti principis victores
honorat, et de hiis, quae strenui egerant, grates
refert, dicens: "Estis fideles, qui nobis desideratam
nostram revehitis, ut patris nostri regis
Manfredi, bonae memoriae, ipsius posteritatis
stipes et radix aeternaliter conservetur. Quae
vobis digna praemia de tanta gratitudine persolvemus?
et ubi justa retributio meriti, ubi
compensatio digna mercedis? numquam beneficii
obliviscatur accepti se memoriter teneat
|
|