clausurę quam tenuit Carfo ad laborandum, et quartam casalis 
quem tenuit Bruno ferrarius, et medietatem aquimoli ante prędictum 
castellum, et medietatem terrę quam tenuerunt Leo Pazus 
et Iohannes Luponis, quc fuerunt Guidonis Ardimanni,  et tres 
portiones quas tenuit Necto de Iohanne Petri, ad prętium argenti 
librarum .XVIII. anno vero Domini millesimo quinquagesimo 
quarto quidam Tinto filius Leonis optulit huic monasterio et domno 
B[erardo] abbati montem qui Buzius vocatur cum castello quod 
dicitur Phara et omni pertinentia eius, item, suprascripta Nera 
vendidit res suas modiorum trium propinquius castello Terraniano 
ad prętium solidorum .XX. item, Taibrandus filius Petri dedit 
domno B[erardo] abbati per commutationem res suas in territorio 
Reatino ad Turritam ubi dicitur Casalis modiorum .XVI. et recepit 
ibi prope ubi dicitur Habitaculum collem et ędificatum castellum 
modiorum .VIII. item, Guinizo filius Azonis optulit 
huic monasterio res suas in Serrano, et Cutri, et Cerreto. item, 
quidam viri de territorio Asculano contulerunt huic monasterio 
ęcclesiam Sancti Iohannis in Sumati inter piscarias cum terris modiorum 
.XX. item, Bona uxor Hugonis refutavit medietatem 
tertii generis in Aqua Viva, et in Bezano, et in Civitella, et in 
Criptule. item, quidam pręsbyter Franco optulit huic monasterio 
res suas territorii Sabinensis in Mogiano, et in Caminata, 
et in Miliano modiorum .XVI. item quidam Girardus filius 
Beraldi optulit huic monasterio res suas in Sectiniano, et in pertinentia 
castelli de Luco,  et de Bucciniano. item, Albertus 
filius Gebbonis optulit huic monastcrio et domno B[erardo] abbati
  |  
  |