Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 432

Tomus I


Cap. 27. deest in MS.
Cap. XXVII.
Senatoribus et populo Romano, confortans eos
in fide sua.
Missos nuper ad praesentiam nostram providos
universitatis vestrae legatos gratanter
accepimus, hilariter vidimus, et
propositionis eorum verba pleno collegimus intellectu.
Quorum industria diligens et intercessio
studiosa, recte ipsos tantae urbis nuncios
fatebatur, dum ostendentes alta mittentium
verbo et opere dignitatem, coram nobis suae
legationis officium prudenter et fideliter impleverunt.
Cumque tam ex ipsorum relatibus,
quam ex ipsa experientia rerum, quae quorumlibet
testium dispositioni praeponitur, firmiter
Serenitas nostra comperit, quod purum geritis
erga nos sinceritatis affectum, et honor noster
in urbe continuis semper et fructuosis successibus
procuratur: certos vos esse volumus, quod
sic nos delectat generalitatis et singularitatis vestrae
promovere compendia, sic stabili mente
concepimus statum vestrum ubilibet ampliare:
ut nobis ipsis retinere credentes, quicquid in
vos honoris et commodi dextera nostrae liberalitatis
effundet, voluntatem quam erga vos
placidam semper habere volumus, gratis igitur
inductionibus augeamus. Vos igitur viri fortes
et nobiles, in quos vires et animos grata
proavorum generositas propagavit, de potentiae
vestrae felicitate confidite, et honorem nostrum
qui vester est, clarorum operum affectibus

Torna all'inizio