Salimbene de Adam: Cronica

Pag 678


dicuntur. Sed rege Boemie, victoria habita, Hungariam intrante,
rex Hungarie pacem querit et terras, que discordie causa fuerant,
restituit et in futurum amiciciam mediante matrimonio
confirmavit.
Anno Domini MCCLXI, indictione quarta, obiit dominus Symon
de Manfredis, filius domini Iohannis Bonifacii, in mense
Martii. Hic fuit amicus meus et bonus pugnator et streuus pro
parte Ecclesie tempore magne guerre.
De regula militum beate Marie Virginis, quorum similis Ordo precessit tempore
Alleluie. Et quod parvi valoris talis regula in Romana curia propter IIII
reputatur. Fuit autem facta mediante fratre Ruffino anno Domini MCCLXI.
Item millesimo supraposito composita et ordinata fuit regula
Militum beate Marie Virginis mediante fratre Ruffino Gurgone
de Placentia, qui multis annis fuerat minister Bononie, et tunc
erat penitentiarius in curia domini pape, et erat Bononie pro negotiis
curie. Ordinata etiam fuit per honorabiles viros dominum Lotherengum
de Andalois de Bononia, qui prior extitit et prelatus
eiusdem Ordinis et inter eos, et per dominum Gruamontem et per
dominum Ugolinum Capritium de Lambertinis de Bononia et per
dominum Bernardum de Sesso et per dominum Egidium, eius
fratrem, et per dominum Phyçaimonem de Barattis de Parma et
per dominum Sclancham de Liaçáris de Regio et per dominum
Rainerium de Adhelardis de Mutina. Isti a rusticis truffatorie et
derisive appellantur Gaudentes, quasi dicant: ideo facti sunt fratres,
quia nolunt communicare aliis bona sua, sed volunt tantummodo
sibi habere, iuxta verbum illius avari de quo Ecclesiasticus
dicit, XI: Est qui locupletatur parce agendo, et hec pars
mercedis illius in eo quod dicit: Inveni requiem michi, et nunc
manducabo de bonis meis solus.
Item recordor quod Ordo iste factus fuit in Parma tempore
Alleluie, id est tempore alterius devotionis magne, quando cantabatur
Alleluia, et intromittebant se fratres Minores et Predicatores
de miraculis faciendis, anno Domini MCCXXXIII, tempore

Torna all'inizio