Brunus Leonardus Aretinus: Epistola Flavio Blondo Foroliviensi (VI 10)

Pag 218


acta est nova, novum intervenit vicium et calamitas ut neque spectari
neque cognosci potuerit: ita populus studio stupidus in funambulo
animum occupaverat ». (23) Et paulo post: « In iis quas primum
Caecilii didici novas partim sum earum exactus, partim vix
steti. Quia sciebam dubiam fortunam esse scenicam, spe incerta certum
mihi laborem sustuli, easdem agere coepi, ut ab eodem alias
discerem novas ». (24) Quod inquit « didici novas » et « alias discerem »
aperte ostendit ne actores quidem ipsos scripta poetarum
intelligere, nisi a poetis primo illa didicissent. Si igitur magistri
ipsi agendi non intelligebant, multo minus turba et multitudo.
(25) Sed ludos spectabat turba, non verba exaudiebat, oculorum
tantum aspectu et tibiarum sono distinebatur. (26) Quod autem
subiicit: « Quia sciebam dubiam fortunam esse scaenicam », idem
probat quod dixi. Fortuna enim in scaenicis ludis erat, non in poetae
stylo atque ingenio. Hoc enim in eorum qui legunt iudicio repositum
est, nec fortunae subiacet. Actio autem et tibiae et huiusmodi
ludicra fortunae spectantium subiacebant. (27) Et paulo post: « Perfeci
– inquit – ut spectarentur »; non dicit « intelligerentur », sed « ut
spectarentur ». Quod totum est iudicium oculorum. (28) Et paulo
post: « Vobis potestas data est condecorandi ludos scaenicos. Nolite
sinere per vos artem musicam recidere ad paucos ». (29) Ex his omnibus
patet ad ludos scenicos et tibias et actorum personas spectandum
multitudinem convenisse. Poetae autem verba ne actores quidem
ipsos intellexisse, nisi prius docerentur. Nichil igitur poetae,
nichil eorum fabulae ad sermonem vulgi pertinent. Non enim intellectum
verborum, sed spectaculum ludorum vulgus sequebatur.
(30) Quoniam illa, quae putabas firmissima tuae opinionis fundamenta,
nichil valere ostendi, docebo iam ipse impossibile esse vulgus
illo modo, quo tu putas, esse locutum, hoc tantum praemisso.
(31) Tu ne quaeso, Flavi, cum sis vir doctus ac litteris expolitus,
vel alii, qui tecum sentiunt, animum inducere potestis ut credatis
nutrices et mulierculas et huiusmodi turbam ita tunc nasci, ut quae

Torna all'inizio