Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 28


Bacrionem dicebant genus vasis longioris manubri. Hoc alii
trullam appellant.
Bacar vas vinarium simile bacrioni.
Barathrum Graeci appellant locum praecipitem, unde emergi
non possit, dictum ab eo, quod est bathus.
Ballenae nomen a Graeco descendit. Hanc illi phalainan dicunt
antiqua consuetudine, qua purron burrum, puxon buxum
dicebant.
Burrum dicebant antiqui, quod nunc dicimus rufum; unde
rustici burram appellant buculam, quae rostrum habet rufum.
Pari modo rubens cibo ac potione ex prandio burrus
appellatur.
Basiliscus appellatur genus serpentis, vel quod in capite
album habeat instar diadematis, vel quod reliqua serpentium
genera vim eius fugiant.
Barbaricum appellatur clamor exercitus, videlicet quod eo
genere barbari utantur.
Breve a Graeco descendit, quod est brachu.
Brutiani dicebantur, qui officia servilia magistratibus praestabant;
eo quod hi primum se Hannibali tradiderant et cum
eo perseverarant, usque dum recederet de Italia.
Bruma a brevitate dierum dicta.
Brutum antiqui gravem dicebant.
Brachium nos, Graeci dicunt brachion, quod deducitur a
brachu, id est breve, eo quod ab humeris manus breviores
sint, quam a coxis plantae.
Brassica a praesecando est dicta.

Torna all'inizio