Pandulfi eius filii, mense augusti, tercia indiccione. Memoratorium
factum a nobis Paulo, monacho et preposito monasterii Sancti
Vincencii, situm super Vulturni fluminis fonte, seu misso domni
Leonis, venerabilis abbatis suprascripti monasterii, qualiter presencia
Auxencii iudicis et aliorum testium pro quibus superius dictus
domnus Leo abbas, in presenti mense et indiccione per convenienciam
libellario nomine dedit Lupi filio Teudosi, et Petri filio
Yselberti, et Adelberti filio Flore, et Adi filio Leopardi de ipsis
terris, que sunt suprascripti monasterii, per circuitu ipsum castellum,
quod est in loco propinquum ipso monasterio Sancti Vincencii,
ubi omnes prenominati habitare debent, usque in viginti novem
annos expletos in ipsa racione quo scripto ipso continere videtur.
propterea voluntarie ipsi qui supra Lupo, Petrus et socii eorum
vuadiam mihi dederunt et mediatores mihi posuerunt se ipsos, tali
tenore ut ipsi prenominati, cum uxoribus et filiis et filiabus, et cum
peculia et animalia et omni causa sua debeant habitare et residere
in ipso castello, quod est propinquum predicto nostro monasterio,
et facere ibidem omnem suam utilitatem iuxta racionem, et debeant
tenere, laborare, et ad cultum perducere de ipsis terris suprascripti
nostri monasterii, que sunt per circuitum de subtus predicto
castello quantas laborare potuerint, et vinee que ibi sunt inculte
quantas potuerint ad cultum perducere, et sic recolligere debeant
annualiter sicut alii homines recolligunt, et omne bictuarium et
vinum et alia frugia, que Deus eis exinde dederit, usque ad quatuor
annos expletos in parte suprascripti nostri monasterii exinde
sortem dare non debea[n]t, sed faciant exinde quod eis piacuerit;
ab ipsis vero quatuor annis expletis usque ad constitutum terminum
ex omnibus, que Deus dederit de predictis terris, in quatuor
|
|