Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 218


Alio modo potest intelligi ut multa venialia pertingant ad quantitatem peccati
mortalis; et hoc quidem per se loquendo est impossibile: quia reatus et macula
mortalis peccati in infinitum distat ab ea quae est venialis, cum peccatum mortale
privet infinitum bonum, quod est bonum increatum; per veniale autem peccatum
tollatur aliquod causatum, ut fervor caritatis. Distantia autem privationum
mensuratur ex his quae privantur. Uni etiam eorum debetur poena aeterna,
et alteri temporalis. Sed per accidens possibile est: cum enim veniale sit
dispositio ad mortale, ex hoc quod aliquis frequenter venialiter peccat, fit in eo
etiam pronitas ad peccandum mortaliter: quanto enim magis consuescit in aliquo
opere, tanto magis sibi placet illud: quia signum habitus est delectatio operis,
ut in 2 Ethic. dicitur. Hoc tamen non de necessitate contingit: quantumcumque
enim excrescat pronitas ad peccandum per iterationem venialium, semper
tamen manet libertas in voluntate, ne in peccatum mortale delabatur.
AD OBIECTA
Et sic patet responsio ad duas primas auctoritates. Non enim intelligitur quod
multa venialia faciant unum mortale per se, sed per accidens, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod non oportet omnium finitorum accipere proportionem
aliquam; sicut lineae et numeri nulla est proportio; quia, ut in 5 Euclidis
dicitur, proportio est certitudo mensurationis duarum quantitatum eiusdem
generis; et ita quamvis complacentia mortalis sit finita, non tamen oportet ut sit
proportionata complacentiae venialis, quia est alterius rationis; alia enim
ratione placet finis, et alia quae sunt ad finem; semper enim plus placet finis;
unde quantumcumque multiplicetur complacentia venialis, non adaequabit
complacentiam mortalis. Vel dicendum, quod complacentia mortalis peccati
potest considerari dupliciter. Vel ex parte eius cui placet; et sic finita est; quia
ex potentia finita non potest procedere actus infinitus. Vel ex parte eius quod
placet, et sic infinita est: quia placet ut finis, qui desideratur ut infinitum
bonum, quia propter finem ultimum omnia desiderantur.
Ad quartum dicendum, quod motus delectationis qui est in sensualitate, nullo
modo fit mortalis; sed consensus rationis adveniens, qui est aliud, cum diversarum
potentiarum non sit unus actus numero; unde non sequitur quod actus qui
prius fuit venialis, postea fit mortalis.
Ad quintum dicendum, quod ille actus continuus quamvis sit unus secundum
esse naturae consideratus, tamen non est unus consideratus in esse morali,
immo pro duobus actibus computatur.
Ad sextum dicendum, quod dispositio proprie dicitur illud quod se habet ut
incompletum in motu ad perfectum, quod est terminus motus; sicut qui addiscit,
habet dispositionem scientiae, qua perficitur in termino motus disciplinae.
Contingit autem terminum motus esse duplicem; quia vel eiusdem generis, vel
alterius. Verbi gratia, alterationis terminus est qualitas sicut eiusdem generis;

Torna all'inizio