Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 178


Expergefactus quo, quasi Fulco cadit.
Dumque parat similes ictus ut mittat ibidem,
Clamat Fulco: "Manum comprime! Parce, precor!
Ex odii studio non venit Quod modo feci:
Omnia credebam sompnus ut ista forent;
Nos errasse scias in causa, prefuit error:
Consensum nullus error habere potest.
Iam quia sum certus quod compos sum rationis,
Que tibi promisi facta referre feram".
Dixerat hec Fulco; Paulinus, alacrior inde
Factus, ait secum: "Talia verba placent.
Iam quod in audaces non est audacia tuta,
Iam quia vis a vi pellitur ecce patet;
Duritiam ferri quid mollificat nisi ferrum?
Frenari feritas a feritate solet.
Non tamen extolli presenti curo triumpho:
Elatis raro gloria longa datur;
Quam metui mavult semper consultus amari,

Torna all'inizio