Salimbene de Adam: Cronica

Pag 596


Martinus quartus, qui dedit Ordini fratrum Minorum privilegium
optimum per quod possunt libere predicare et confessiones audire,
non obstante quod in eorum regula dicebatur, scilicet quod «fratres
non predicent in episcopatu alicuius episcopi, cum ab eo illis fuerit
contradictio». Agitur nunc annus millesimus CCLXXXIIII in
vigilia beati Iohannis Baptiste, cum scribimus ista. Tunc autem,
cum loquebamur cum archipresbiteris illis, eramus sub papa
Alexandro quarto bone memorie.
Accedamus iam nunc ad quartum quod nobis obiciunt sacerdotes.
Conqueruntur enim quod predicationis offitium usurpavimus
nobis, cum ipsi hoc facere teneantur, eo quod sint subditis obligati
et in prelationibus constituti. Ad quod respondentes dicimus
quod revera hoc facere tenebantur, quando non erant meliores
eis qui predicarent. Sed, quia ipsi fecerunt se indignos propter
malam vitam quam habent, et propter scientiam quam non
habent, ideo meliores eis Dominus introduxit. Nam de quolibet
eorum Dominus dicit, Osee IIII: Quia tu scientiam repulisti, repellam
et ego te, ne sacerdocio fungaris michi. Item Dominus dixit,
Luc. XI: Ve vobis legis peritis, qui tulistis clavem scientie! Ipsi
non introistis et eos qui introibant prohibuistis. Isti designati sunt
in filiis Agar, de quibus dixit, Baruch III: Filii Agar, qui exquisierunt
prudentiam que de terra est, viam autem sapientie nescierunt
neque commemorati sunt semitarum eius. Non hos elegit Deus, neque
viam discipline invenerunt; propterea perierunt. Et quia non habuerunt
sapientiam, interierunt propter suam insipientiam. Ideo dicit
Iere. VI: Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit
illos. Isti tales non habent sapientiam de divinis ad utilitatem
et salutem animarum sibi commissarum, sed transferunt se ad
filias Eth, scilicet ad scientias seculares, et ad hoc student in decretalibus
et decretis, ut possint multiplicare divitias et prebendas.
Ideo de istis dicit Osee V: In gregibus suis et in armentis suis
vadent ad querendum Dominum et non invenient. Ablatus est ab eis.
In Domino prevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt. Ad litteram:
filios generant et dicunt quod sunt filii fratrum suorum.
Ideo sequitur: Nunc devorabit eos mensis cum partibus suis. De
istis dicit Iere. XI: Tu autem, Domine, demonstrasti michi, et cognovi;

Torna all'inizio