potestatem Florentie, et eius iudicem positum super appellationibus,
appello et instantes appellationes peto.
DE APPELLATIONE PRECEPTI.
Vel: sentiens me gravatum esse a precepto vestro, domine
I. iudex, facto michi pro tali et contra me, in eo
quod michi precepistis sibi libre tot dari, vel tale quid
facere, ad potestatem Florentie, et eius iudicem et cetera,
ut supra, appello et appellationes instantes peto.
DE PUBLICATIONE TESTIUM IN CURIA.
In Dei nomine amen. Harum serie cuntis plenius innotescat
quod, existente domino I., Dei gratia Florentie
potestate, et tunc existentibus in tali curia consule
tali, iudice I., provisoribus et I. et I., notariis
I. et I., certum est quod M. ad predictam curiam
accessit, volens ac petens suos testes publicare et facere
publicari, ad perpetuam rei memoriam, contra talem
et cetera, et ponnatur, ut in sua petitione continetur,
ne testibus, humana sorte, consu[m]ptis probationibus,
inveniatur destitutus; ideoque predicti iudices et curia
iuris et constituti, solemnitate servata, denumptiare
fecit predictum I. per talem notarium, ut per se, vel
per procuratorem suum, adesset, et ipsos testes audiret
iurare; cumque dictus I. non venisset, nec mictere
aliquem voluisset, qui eius vice fungeretur, predictus
iudex et curia infrascriptos testes, iure et legaliter productos,
secundum iuris ordinem, iurare fecerunt, quorum
dicta hec sunt: M. iuramento d(ixit) quod sic et
sic vidit et cetera; facta est hec testium publicatio in
ipsa curia anno tali et die, et presentibus testibus et
cetera.
DE NOTITIA ET POSSESSIONE DATA IN CURIA COMUNIS.
In Dei nomine amen. Tempore quo dominus talis Dei
gratia erat Florentie potestas, et tunc pro comuni Florentie
|
|