Ut arrepticii liberentur. Et ponitur princeps c.82r.a
Inferni.
Rubrica XXII
Ut arrepticii ab inmundis spiritibus liberentur, convenientius
ponitur in li. Mulier. c. Casandra. Nomina et cetere
qualitates principis infernalis ponuntur in li. Vir. c. Pluto.
Require eciam in 20 c. huius li.. Verum huius aspectum
terribilem descripsit Seneca cum in trage. Herculis furentis
dixit: " Est ipse dominus cuius aspectum timet quicquid
timetur" etcetera, ubi nota quod // Seneca dat intel- c.82r.b
ligi spiritualia per corporalia et invisibilia per visibilia, sicut
frequenter faciunt Sacre Littere. Nam Dyabolus nobis
mortalibus de se nec turpis nec terribilis est, cum ipse sit
substancia incorporea non visibilis a mortali, sed per hunc
aspectum terribilem figurat effectus pravos a demone procedentes.
Ideoque Virgilius in li. VI posuit in introitu Inferni
horrenda simulacra monstruosorum animalium. Nam
posuit Centauros, Scillas, Gorgones, Arpias et alia multa
prodigiosa in quibus sunt vicia figurata. Similiter dicit vulgus
quod singuli morientes coguntur videre dyabolum, quod
|
1
5
10
15
20
|